| Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta | 1.80.1 |
| seditio prope urbi excidio fuit. septimam decimam cohortem | |
| e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat; armandae | |
| eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data. is quo | |
| magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula | 5 |
| cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet. | |
| tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis | |
| in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem | |
| sui movere. fremit miles et tribunos centurionesque pro- | |
| ditionis arguit, tamquam familiae senatorum ad perniciem | 10 |
| Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus | |
| quisque in occasionem praedarum, vulgus, ut mos est, | |
| cuiuscumque motus novi cupidum; et obsequia meliorum nox | |
| abstulerat. resistentem seditioni tribunum et severissimos | |
| centurionum obtruncant; rapta arma, nudati gladii; insidentes | 15 |
| equis urbem ac Palatium petunt. |