| Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus | 1.82.1 |
| quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi Othonem | |
| expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio | |
| Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt. undi- | |
| que arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo | 5 |
| in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et | |
| quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in | |
| omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro | |
| insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque | |
| in castra inviti neque innocentes. postera die velut capta | 10 |
| urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs; | |
| deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam | |
| paenitentiae. manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et | |
| Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut | |
| horridius. finis sermonis in eo ut quina milia nummum | 15 |
| singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra | |
| ausus. atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, | |
| abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes. sen- | |
| sit invidiam miles et compositus in obsequium auctores | |
| seditionis ad supplicium ultro postulabat. | 20 |