| Otho, quamquam turbidis rebus et diversis militum | 1.83.1 |
| animis, cum optimus quisque remedium praesentis licentiae | |
| posceret, vulgus et plures seditionibus et ambitioso imperio | |
| laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum impelle- | |
| rentur, simul reputans non posse principatum scelere quae- | 5 |
| situm subita modestia et prisca gravitate retineri, sed | |
| discrimine urbis et periculo senatus anxius, postremo ita | |
| disseruit: 'neque ut adfectus vestros in amorem mei accen- | |
| derem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohor- | |
| tarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulatu- | 10 |
| rus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me | |
| modum caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate | |
| vel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne | |
| detrectatione quidem aut formidine periculorum: nimia pietas | |
| vestra acrius quam considerate excitavit; nam saepe hone- | 15 |
| stas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus | |
| consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam au- | |
| diri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum | |
| aut occasionum velocitas patitur? tam nescire quaedam mi- | |
| lites quam scire oportet: ita se ducum auctoritas, sic rigor | 20 |
| disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque | |
| tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis | |
| liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit. an et | |
| illic nocte intempesta rapientur arma? unus alterve perditus | |
| ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima | 25 |
| insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus | |
| imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?' |