| Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum | 1.85.1 |
| animos et severitatis modus (neque enim in pluris quam | |
| in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad | |
| praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi | |
| redierat: strepitus telorum et facies belli, [et] militibus ut | 5 |
| nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto | |
| habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes | |
| aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos | |
| quoque milites venisse in urbem ad studia partium noscenda | |
| plerique credebant: unde plena omnia suspicionum et vix | 10 |
| secreta domuum sine formidine. sed plurimum trepidationis | |
| in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum | |
| vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere | |
| prosperis viderentur. coacto vero in curiam senatu arduus | |
| rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta | 15 |
| libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota | |
| adulatio. igitur versare sententias et huc atque illuc tor- | |
| quere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- | |
| tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra | |
| iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu | 20 |
| verborum sibi ipsi obstrepentes. |