| Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vul- | 1.86.1 |
| gata: in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victo- | |
| ria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana spe- | |
| ciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et | |
| immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum | 5 |
| in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia | |
| rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum | |
| in metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti exitio | |
| etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso | |
| auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refu- | 10 |
| sus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius | |
| modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in | |
| tabernis et cubilibus intercepti. fames in vulgus inopia quae- | |
| stus et penuria alimentorum. corrupta stagnantibus aquis | |
| insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. utque | 15 |
| primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti | |
| expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter | |
| belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in | |
| prodigium et omen imminentium cladium vertebatur. |