| Sed vulgus et magnitudine nimia communium cura- | 1.89.1 |
| rum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa | |
| in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, | |
| quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura | |
| tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque | 5 |
| velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus res Cae- | |
| sarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus | |
| populus Romanus bellaverat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis | |
| adversa <ad> rem publicam pertinuere; Scriboniani contra Clau- | |
| dium incepta simul audita et coercita; Nero nuntiis magis et | 10 |
| rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque et, | |
| quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem de- | |
| ducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a | |
| tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. fuere | |
| qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum condito- | 15 |
| rum ancilium adferrent: aspernatus est omnem cunctationem | |
| ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgres- | |
| sus extimulabat. |