| His ac talibus inter spem metumque iactatum spes | 2.2.1 |
| vicit. fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae ver- | |
| tisse iter crederent; neque abhorrebat a Berenice iuvenilis | |
| animus, sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum. | |
| laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris im- | 5 |
| perio moderatior. igitur oram Achaiae et Asiae ac laeva | |
| maris praevectus, Rhodum et Cyprum insulas, inde Syriam | |
| audentioribus spatiis petebat. atque illum cupido incessit | |
| adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per | |
| indigenas advenasque. haud fuerit longum initia religionis, | 10 |
| templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) | |
| paucis disserere. |