| Versae inde ad Tiberium preces. et ille varie dis- | 1.11.1 |
| serebat de magnitudine imperii sua modestia. solam divi | |
| Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem cura- | |
| rum ab illo vocatum experiendo didicisse quam arduum, | |
| quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in | 5 |
| civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia de- | |
| ferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus | |
| exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat; | |
| Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura | |
| sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc | 10 |
| vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et | |
| ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus unus | |
| metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota | |
| effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius | |
| manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit. | 15 |
| opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque | |
| in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vecti- | |
| galia, et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu | |
| perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi | |
| intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam. | 20 |