| Inter quae senatu ad infimas obtestationes procum- | 1.12.1 |
| bente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, | |
| ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam susceptu- | |
| rum. tum Asinius Gallus 'interrogo' inquit, 'Caesar, quam | |
| partem rei publicae mandari tibi velis.' perculsus inprovisa | 5 |
| interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respon- | |
| dit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare | |
| ex eo cui in universum excusari mallet. rursum Gallus | |
| (etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco inter- | |
| rogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua | 10 |
| confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque | |
| unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tibe- | |
| riumque ipsum victoriarum suarum quaeque in toga per tot | |
| annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius lenivit, | |
| pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania | 15 |
| M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus | |
| quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam | |
| retineret. |