| Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a | 1.13.1 |
| Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla ve- | |
| tus in Arruntium ira: sed divitem, promptum, artibus egre- | |
| giis et pari fama publice, suspectabat. quippe Augustus su- | |
| premis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem | 5 |
| locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem pos- | |
| sent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed asper- | |
| nantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium | |
| non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus | |
| consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere; | 10 |
| omnesque praeter Lepidum variis mox criminibus struente | |
| Tiberio circumventi sunt. etiam Q. Haterius et Mamercus | |
| Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixis- | |
| set 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publi- | |
| cae?' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas | 15 |
| fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae | |
| potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus | |
| est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit. | |
| fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit | |
| paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut ne- | 20 |
| gare et rogari desineret. constat Haterium, cum deprecandi | |
| causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advol- | |
| veretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an | |
| manibus eius inpeditus prociderat. neque tamen periculo | |
| talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret | 25 |
| eiusque curatissimis precibus protegeretur. |