| Multa patrum et in Augustam adulatio. alii paren- | 1.14.1 |
| tem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini | |
| Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant. ille moderan- | |
| dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia | |
| usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia | 5 |
| et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne | |
| lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis | |
| et alia huiusce modi prohibuit. at Germanico Caesari pro- | |
| consulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, | |
| simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo | 10 |
| minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designa- | |
| tus consul Drusus praesensque erat. candidatos praeturae | |
| duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum; et | |
| hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non | |
| excessurum. | 15 |