| Tum primum e campo comitia ad patres translata | 1.15.1 |
| sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, | |
| quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus | |
| ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus | |
| largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, | 5 |
| moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos | |
| commendaret sine repulsa et ambitu designandos. inter | |
| quae tribuni plebei petivere ut proprio sumptu ederent | |
| ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales voca- | |
| rentur. sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum | 10 |
| triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. mox | |
| celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et | |
| peregrinos iurisdictio evenisset. |