| Nihil ex his Caesari incognitum: consilia locos, | 2.20.1 |
| prompta occulta noverat astusque hostium in perniciem ipsis | |
| vertebat. Seio Tuberoni legato tradit equitem campum- | |
| que; peditum aciem ita instruxit ut pars aequo in silvam | |
| aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur; quod | 5 |
| arduum sibi, cetera legatis permisit. quibus plana evene- | |
| rant, facile inrupere: quis inpugnandus agger, ut si murum | |
| succederent, gravibus superne ictibus conflictabantur. sensit | |
| dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legio- | |
| nibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare | 10 |
| hostem iubet. missae e tormentis hastae, quantoque con- | |
| spicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus de- | |
| iecti. primus Caesar cum praetoriis cohortibus capto vallo | |
| dedit impetum in silvas; conlato illic gradu certatum. | |
| hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claude- | 15 |
| bant: utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex | |
| victoria. |