| Laudatis pro contione victoribus Caesar congeriem | 2.22.1 |
| armorum struxit, superbo cum titulo: debellatis inter Rhe- | |
| num Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea | |
| monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse. de se nihil | |
| addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse. | 5 |
| mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem | |
| properavissent. atque illi supplices nihil abnuendo veniam | |
| omnium accepere. |