| Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod | 2.26.1 |
| adversa maris expeditione prospera pensavisset. addidit | |
| munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat | |
| exsolvendo. nec dubium habebatur labare hostis peten- | |
| daeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adice- | 5 |
| retur, posse bellum patrari. sed crebris epistulis Tiberius | |
| monebat rediret ad decretum triumphum: satis iam even- | |
| tuum, satis casuum. prospera illi et magna proelia: eorum | |
| quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, | |
| gravia tamen et saeva damna intulissent. se novies a divo | 10 |
| Augusto in Germaniam missum plura consilio quam vi per- | |
| fecisse. sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos | |
| regemque Maroboduum pace obstrictum. posse et Cheru- | |
| scos ceterasque rebellium gentis, quoniam Romanae ultioni | |
| consultum esset, internis discordiis relinqui. precante Ger- | 15 |
| manico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius | |
| adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia | |
| praesens obiret. simul adnectebat, si foret adhuc bellan- | |
| dum, relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui nullo | |
| tum alio hoste non nisi apud Germanias adsequi nomen | 20 |
| imperatorium et deportare lauream posset. haud cunctatus | |
| est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per in- | |
| vidiam parto iam decori abstrahi intellegeret. |