| Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo | 2.27.1 |
| Drusus defertur moliri res novas. eius negotii initium, | |
| ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta | |
| sunt quae per tot annos rem publicam exedere. Firmius | |
| Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- | 5 |
| dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, | |
| magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum | |
| proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam | |
| Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam | |
| imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes | 10 |
| alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus | |
| indiciis inligaret. |