| Vt satis testium et qui servi eadem noscerent rep- | 2.28.1 |
| perit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine | |
| et reo per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui | |
| propior cum Tiberio usus erat. Caesar indicium haud a- | |
| spernatus congressus abnuit: posse enim eodem Flacco | 5 |
| internuntio sermones commeare. atque interim Libonem | |
| ornat praetura, convictibus adhibet, non vultu alienatus, | |
| non verbis commotior (adeo iram condiderat); cunctaque | |
| eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, | |
| donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras car- | 10 |
| minibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit. | |
| celebre inter accusatores Trionis ingenium erat avidumque | |
| famae malae. statim corripit reum, adit consules, cognitio- | |
| nem senatus poscit. et vocantur patres, addito consultandum | |
| super re magna et atroci. | 15 |