| Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores | 2.30.1 |
| Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius per- | |
| orandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter | |
| se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim | |
| se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes | 5 |
| adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis | |
| viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret. inerant | |
| et alia huiusce modi stolida vana, si mollius acciperes, | |
| miseranda. uni tamen libello manu Libonis nominibus | |
| Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas | 10 |
| accusator arguebat. negante reo adgnoscentis servos per | |
| tormenta interrogari placuit. et quia vetere senatus con- | |
| sulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et | |
| novi iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori pu- | |
| blico iubet, scilicet ut in Libonem ex servis salvo senatus | 15 |
| consulto quaereretur. ob quae posterum diem reus petivit | |
| domumque digressus extremas preces P. Quirinio propinquo | |
| suo ad principem mandavit. |