| Responsum est ut senatum rogaret. cingebatur | 2.31.1 |
| interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut | |
| audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novis- | |
| simam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare | |
| percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium. | 5 |
| atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus | |
| adpositum <cum> mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris | |
| duos ictus in viscera derexit. ad gemitum conlabentis | |
| adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit. accusatio | |
| tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque | 10 |
| Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi volun- | |
| tariam mortem properavisset. |