| Proximo senatus die multa in luxum civitatis dicta | 2.33.1 |
| a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo; | |
| decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, | |
| ne vestis serica viros foedaret. excessit Fronto ac postula- | |
| vit modum argento, supellectili, familiae: erat quippe adhuc | 5 |
| frequens senatoribus, si quid e re publica crederent, loco | |
| sententiae promere. contra Gallus Asinius disseruit: auctu | |
| imperii adolevisse etiam privatas opes, idque non novum, | |
| sed e vetustissimis moribus: aliam apud Fabricios, aliam | |
| apud Scipiones pecuniam; et cuncta ad rem publicam | 10 |
| referri, qua tenui angustas civium domos, postquam eo | |
| magnificentiae venerit, gliscere singulos. neque in familia | |
| et argento quaeque ad usum parentur nimium aliquid aut | |
| modicum nisi ex fortuna possidentis. distinctos senatus et | |
| equitum census, non quia diversi natura, sed ut locis ordi- | 15 |
| nibus dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi | |
| aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo | |
| cuique pluris curas, maiora pericula subeunda, delenimentis | |
| curarum et periculorum carendum esse. facilem adsensum | |
| Gallo sub nominibus honestis confessio vitiorum et simili- | 20 |
| tudo audientium dedit. adiecerat et Tiberius non id tempus | |
| censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corri- | |
| gendi auctorem. |