| Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, | 2.34.1 |
| saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, | |
| abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et lon- | |
| ginquo rure testabatur; simul curiam relinquebat. com- | |
| motus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem | 5 |
| permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem | |
| auctoritate vel precibus tenerent. haud minus liberi doloris | |
| documentum idem Piso mox dedit vocata in ius Vrgulania, | |
| quam supra leges amicitia Augustae extulerat. nec aut | |
| Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone | 10 |
| vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et | |
| imminui quereretur. Tiberius hactenus indulgere matri | |
| civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum | |
| Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis | |
| militibus. spectabatur occursante populo compositus ore | 15 |
| et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec pro- | |
| pinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecu- | |
| niam quae petebatur iuberet. isque finis rei, ex qua neque | |
| Piso inglorius et Caesar maiore fama fuit. ceterum Vrgu- | |
| laniae potentia adeo nimia civitati erat ut testis in causa | 20 |
| quadam, quae apud senatum tractabatur, venire dedignare- | |
| tur: missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines | |
| Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium | |
| dicerent, vetus mos fuerit. |