| Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret | 2.35.1 |
| Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diversas sen- | |
| tentias noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat | |
| Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe | |
| senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei | 5 |
| publicae foret. Gallus, quia speciem libertatis Piso prae- | |
| ceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani | |
| nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conventum Italiae | |
| et adfluentis provincias praesentiae eius servanda dicebat. | |
| audiente haec Tiberio ac silente magnis utrimque conten- | 10 |
| tionibus acta, sed res dilatae. |