| Et certamen Gallo adversus Caesarem exortum est. | 2.36.1 |
| nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, | |
| utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia funge- | |
| bantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim | |
| candidatos in annos singulos nominaret. haud dubium | 5 |
| erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii | |
| temptari. Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius, | |
| disseruit: grave moderationi suae tot eligere, tot differre. | |
| vix per singulos annos offensiones vitari, quamvis repulsam | |
| propinqua spes soletur: quantum odii fore ab iis qui ultra | 10 |
| quinquennium proiciantur? unde prospici posse quae cui- | |
| que tam longo temporis spatio mens, domus, fortuna? | |
| superbire homines etiam annua designatione: quid si ho- | |
| norem per quinquennium agitent? quinquiplicari prorsus | |
| magistratus, subverti leges, quae sua spatia exercendae | 15 |
| candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis hono- | |
| ribus statuerint. favorabili in speciem oratione vim imperii | |
| tenuit. |