| Censusque quorundam senatorum iuvit. quo magis | 2.37.1 |
| mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in | |
| paupertate manifesta superbius accepisset. nepos erat ora- | |
| toris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies | |
| sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima | 5 |
| familia extingueretur. igitur quattuor filiis ante limen | |
| curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus | |
| haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem | |
| modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit: 'patres | |
| conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non | 10 |
| sponte sustuli sed quia princeps monebat; simul maiores | |
| mei meruerant ut posteros haberent. nam ego, qui non | |
| pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile | |
| domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel | |
| parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec | 15 |
| mihi pudori nec cuiquam oneri forent. iussus ab impera- | |
| tore uxorem duxi. en stirps et progenies tot consulum, tot | |
| dictatorum. nec ad invidiam ista sed conciliandae miseri- | |
| cordiae refero. adsequentur florente te, Caesar, quos dederis | |
| honores: interim Q. Hortensii pronepotes, divi Augusti | 20 |
| alumnos ab inopia defende.' |