| Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo | 2.38.1 |
| promptius adversaretur, his ferme verbis usus: 'si quantum | |
| pauperum est venire huc et liberis suis petere pecunias | |
| coeperint, singuli numquam exsatiabuntur, res publica de- | |
| ficiet. nec sane ideo a maioribus concessum est egredi | 5 |
| aliquando relationem et quod in commune conducat loco | |
| sententiae proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras | |
| hic augeamus, cum invidia senatus et principum, sive in- | |
| dulserint largitionem sive abnuerint. non enim preces sunt | |
| istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, | 10 |
| cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero | |
| atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, | |
| eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aera- | |
| rium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplen- | |
| dum erit. dedit tibi, Hortale, divus Augustus pecuniam, | 15 |
| sed non conpellatus nec ea lege ut semper daretur. lan- | |
| guescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se | |
| metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expecta- | |
| bunt, sibi ignavi, nobis graves.' haec atque talia, quam- | |
| quam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, | 20 |
| honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silen- | |
| tium aut occultum murmur excepere. sensitque Tiberius; | |
| et cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait: cete- | |
| rum si patribus videretur, daturum liberis eius ducena se- | |
| stertia singulis, qui sexus virilis essent. egere alii grates: | 25 |
| siluit Hortalus, pavore an avitae nobilitatis etiam inter | |
| angustias fortunae retinens. neque miseratus est posthac | |
| Tiberius, quamvis domus Hortensii pudendam ad inopiam | |
| delaberetur. |