| Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature sub- | 2.39.1 |
| ventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam | |
| perculisset. Postumi Agrippae servus, nomine Clemens, | |
| comperto fine Augusti pergere in insulam Planasiam et | |
| fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus Germani- | 5 |
| cos non servili animo concepit. ausa eius inpedivit tardi- | |
| tas onerariae navis: atque interim patrata caede ad maiora | |
| et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque | |
| Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, | |
| donec crinem barbamque promitteret: nam aetate et forma | 10 |
| haud dissimili in dominum erat. tum per idoneos et secreti | |
| eius socios crebrescit vivere Agrippam, occultis primum | |
| sermonibus, ut vetita solent, mox vago rumore apud in- | |
| peritissimi cuiusque promptas auris aut rursum apud tur- | |
| bidos eoque nova cupientis. atque ipse adire municipia | 15 |
| obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem | |
| locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et | |
| incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat. |