| Vulgabatur interim per Italiam servatum munere | 2.40.1 |
| deum Agrippam, credebatur Romae; iamque Ostiam in- | |
| vectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus | |
| celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine | |
| militum servum suum coerceret an inanem credulitatem | 5 |
| tempore ipso vanescere sineret: modo nihil spernendum, | |
| modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus | |
| reputabat. postremo dat negotium Sallustio Crispo. ille e | |
| clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque | |
| hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, | 10 |
| fidem atque pericula polliceantur. exequuntur ut iussum | |
| erat. dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea | |
| manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere. percontanti | |
| Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur | |
| 'quo modo tu Caesar.' ut ederet socios subigi non potuit. | 15 |
| nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta Palatii | |
| parte interfici iussit corpusque clam auferri. et quamquam | |
| multi e domo principis equitesque ac senatores sustentasse | |
| opibus, iuvisse consiliis dicerentur, haud quaesitum. |