| Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta | 2.41.1 |
| signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii, | |
| et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos | |
| Caesar dictator populo Romano legaverat, sacrarium genti | |
| Iuliae effigiesque divo Augusto apud Bovillas dicantur. | 5 |
| C. Caelio L. Pomponio consulibus Germanicus Caesar | |
| a. d. VII. Kal. Iunias triumphavit de Cheruscis Chattisque | |
| et Angrivariis quaeque aliae nationes usque ad Albim | |
| colunt. vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum, | |
| proeliorum; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro | 10 |
| confecto accipiebatur. augebat intuentium visus eximia | |
| ipsius species currusque quinque liberis onustus. sed | |
| suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in | |
| Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Mar- | |
| cellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, | 15 |
| brevis et infaustos populi Romani amores. |