| Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi | 2.42.1 |
| sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius desti- | |
| navit. nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri | |
| iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte | |
| oblatas arripuit. rex Archelaus quinquagesimum annum | 5 |
| Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi | |
| agentem nullo officio coluisset. nec id Archelaus per | |
| superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia | |
| florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta | |
| Tiberii amicitia credebatur. ut versa Caesarum subole | 10 |
| imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae | |
| non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si | |
| ad precandum veniret. ille ignarus doli vel, si intellegere | |
| crederetur, vim metuens in urbem properat; exceptusque | |
| immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob | 15 |
| crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio | |
| et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem | |
| vitae sponte an fato implevit. regnum in provinciam re- | |
| dactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vecti- | |
| gal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit. | 20 |
| per idem tempus Antiocho Commagenorum, Philopatore | |
| Cilicum regibus defunctis turbabantur nationes, plerisque | |
| Romanum, aliis regium imperium cupientibus; et provin- | |
| ciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem | |
| tributi orabant. | 25 |