| Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi | 2.43.1 |
| apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Ger- | |
| manici sapientia conponi: nam suam aetatem vergere, | |
| Drusi nondum satis adolevisse. tunc decreto patrum per- | |
| missae Germanico provinciae quae mari dividuntur, maius- | 5 |
| que imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut | |
| missu principis obtinerent. sed Tiberius demoverat Syria | |
| Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, | |
| quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta | |
| erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio violentum et | 10 |
| obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone qui civili | |
| bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio ad- | |
| versus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus | |
| concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro | |
| ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere. sed | 15 |
| praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate | |
| et opibus accendebatur; vix Tiberio concedere, liberos eius | |
| ut multum infra despectare. nec dubium habebat se de- | |
| lectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coer- | |
| cendas. credidere quidam data et a Tiberio occulta | 20 |
| mandata; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemu- | |
| latione muliebri Agrippinam insectandi. divisa namque et | |
| discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. | |
| Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat: | |
| Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, | 25 |
| et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. An- | |
| tonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso proavus | |
| eques Romanus Pomponius Atticus dedecere Claudiorum | |
| imagines videbatur: et coniunx Germanici Agrippina fe- | |
| cunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat. | 30 |
| sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus | |
| inconcussi. |