| Igitur non modo Cherusci sociique eorum, vetus | 2.45.1 |
| Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Maro- | |
| bodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad | |
| eum. quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum | |
| manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob | 5 |
| causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere | |
| dedignabatur. deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut | |
| olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per | |
| catervas: quippe longa adversum nos militia insueverant | |
| sequi signa, subsidiis firmari, dicta imperatorum accipere. | 10 |
| ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque ad- | |
| vectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, | |
| spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum | |
| ostentabat; contra fugacem Maroboduum appellans, proe- | |
| liorum expertem, Hercyniae latebris defensum; ac mox | 15 |
| per dona et legationes petivisse foedus, proditorem patriae, | |
| satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturban- | |
| dum quam Varum Quintilium interfecerint. meminissent | |
| modo tot proeliorum, quorum eventu et ad postremum | |
| eiectis Romanis satis probatum, penes utros summa belli | 20 |
| fuerit. |