| Neque Maroboduus iactantia sui aut probris in | 2.46.1 |
| hostem abstinebat, sed Inguiomerum tenens illo in cor- | |
| pore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae | |
| prospere ceciderint testabatur: vaecordem Arminium et | |
| rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres | 5 |
| vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, | |
| magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum con- | |
| iunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent. at se duo- | |
| decim legionibus petitum duce Tiberio inlibatam German- | |
| orum gloriam servavisse, mox condicionibus aequis disces- | 10 |
| sum; neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum | |
| adversum Romanos bellum an pacem incruentam malint. | |
| his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae | |
| stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo | |
| decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi | 15 |
| certaretur. non alias maiore mole concursum neque am- | |
| biguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus; spera- | |
| baturque rursum pugna, ni Maroboduus castra in collis | |
| subduxisset. id signum perculsi fuit; et transfugiis paula- | |
| tim nudatus in Marcomanos concessit misitque legatos ad | 20 |
| Tiberium oraturos auxilia. responsum est non iure eum | |
| adversus Cheruscos arma Romana invocare, qui pugnantis | |
| in eundem hostem Romanos nulla ope iuvisset. missus | |
| tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator. |