| Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes con- | 2.47.1 |
| lapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque | |
| pestis fuit. neque solitum in tali casu effugium subvenie- | |
| bat in aperta prorumpendi, quia diductis terris haurieban- | |
| tur. sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana | 5 |
| fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant. asperrima | |
| in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae tra- | |
| xit: nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum | |
| aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit. | |
| Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti. | 10 |
| Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique | |
| Mosteni aut Macedones Hyrcani vocantur, et Hierocae- | |
| sariam, Myrinam, Cymen, Tmolum levari idem in tempus | |
| tributis mittique ex senatu placuit, qui praesentia spectaret | |
| refoveretque. delectus est M. Ateius e praetoriis, ne con- | 15 |
| sulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo | |
| impedimentum oreretur. |