| At Cn. Piso quo properantius destinata inciperet | 2.55.1 |
| civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione | |
| saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod | |
| contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus | |
| extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia | 5 |
| coluisset: hos enim esse Mithridatis adversus Sullam, An- | |
| tonii adversus divum Augustum socios. etiam vetera ob- | |
| iectabat, quae in Macedones inprospere, violenter in suos | |
| fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum | |
| quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non | 10 |
| concederent. exim navigatione celeri per Cycladas et com- | |
| pendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rho- | |
| dum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret: | |
| sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas | |
| raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum | 15 |
| referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini exi- | |
| meretur. neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram | |
| perpessus linquit Germanicum praevenitque. et postquam | |
| Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos mani- | |
| pularium iuvando, cum veteres centuriones, severos tribunos | 20 |
| demoveret locaque eorum clientibus suis vel deterrimo | |
| cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, | |
| vagum ac lascivientem per agros militem sineret, eo usque | |
| corruptionis provectus est ut sermone vulgi parens legio- | |
| num haberetur. nec Plancina se intra decora feminis tene- | 25 |
| bat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, | |
| in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibus- | |
| dam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, | |
| quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor ince- | |
| debat. nota haec Germanico, sed praeverti ad Armenios | 30 |
| instantior cura fuit. |