| Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et | 2.56.1 |
| situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta pe- | |
| nitus ad Medos porrigitur; maximisque imperiis interiecti | |
| et saepius discordes sunt, adversus Romanos odio et in Par- | |
| thum invidia. regem illa tempestate non habebant, amoto | 5 |
| Vonone: sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Pole- | |
| monis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia insti- | |
| tuta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et | |
| quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta de- | |
| vinxerat. igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobanti- | 10 |
| bus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti | |
| eius imposuit. ceteri venerantes regem Artaxiam consalu- | |
| tavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis. at | |
| Cappadoces in formam provinciae redacti Q. Veranium lega- | |
| tum accepere; et quaedam ex regiis tributis deminuta quo | 15 |
| mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis | |
| Q. Servaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris | |
| translatis. |