| Cunctaque socialia prospere composita non ideo | 2.57.1 |
| laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui | |
| iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam | |
| ducere utrumque neglexerat. Cyrri demum apud hiberna | |
| decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus | 5 |
| metum, Germanicus ne minari crederetur; et erat, ut | |
| rettuli, clementior. sed amici accendendis offensionibus | |
| callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Planci- | |
| nam et filios variis modis criminari. postremo paucis fami- | |
| liarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et | 10 |
| dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contuma- | |
| cibus; discesseruntque apertis odiis. post quae rarus in | |
| tribunali Caesaris Piso, et si quando adsideret, atrox ac | |
| dissentire manifestus. vox quoque eius audita est in con- | |
| vivio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno | 15 |
| pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris offer- | |
| rentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas | |
| dari; abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit | |
| quae Germanico quamquam acerba tolerabantur tamen. |