| M. Silano L. Norbano consulibus Germanicus Aegy- | 2.59.1 |
| ptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. sed cura pro- | |
| vinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia | |
| frugum multaque in vulgus grata usurpavit: sine milite ince- | |
| dere, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Sci- | 5 |
| pionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud Siciliam, | |
| quamvis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus. Tibe- | |
| rius cultu habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime | |
| increpuit quod contra instituta Augusti non sponte principis | |
| Alexandriam introisset. nam Augustus inter alia domina- | 10 |
| tionis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut | |
| equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame | |
| urgeret Italiam quisquis eam provinciam claustraque terrae | |
| ac maris quamvis levi praesidio adversum ingentis exer- | |
| citus insedisset. | 15 |