| Sed Germanicus nondum comperto profectionem | 2.60.1 |
| eam incusari Nilo subvehebatur, orsus oppido a Canopo. | |
| condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Ca- | |
| nopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diver- | |
| sum ad mare terramque Libyam deiectus <est>. inde proximum | 5 |
| amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se | |
| et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute | |
| fuerint, in cognomentum eius adscitos; mox visit veterum | |
| Thebarum magna vestigia. et manebant structis molibus | |
| litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque | 10 |
| e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, refe- | |
| rebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, | |
| atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia | |
| Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque | |
| terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde | 15 |
| Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. lege- | |
| bantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, | |
| numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque | |
| odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium | |
| quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc | 20 |
| vi Parthorum aut potentia Romana iubentur. |