| Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit | 2.61.1 |
| animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, | |
| ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectas- | |
| que inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyra- | |
| mides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, | 5 |
| superfluentis Nili receptacula; atque alibi angustiae et pro- | |
| funda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis. exim | |
| ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani im- | |
| perii, quod nunc rubrum ad mare patescit. |