| Maroboduo undique deserto non aliud subsidium | 2.63.1 |
| quam misericordia Caesaris fuit. transgressus Danuvium, | |
| qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut | |
| profugus aut supplex sed ex memoria prioris fortunae: nam | |
| multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocan- | 5 |
| tibus Romanam amicitiam praetulisse. responsum a Caesare | |
| tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret: | |
| sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua venisset. | |
| ceterum apud senatum disseruit non Philippum Athenien- | |
| sibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde | 10 |
| metuendos fuisse. extat oratio qua magnitudinem viri, vio- | |
| lentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae | |
| hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit. et Maro- | |
| boduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent | |
| Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur: sed non | 15 |
| excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum | |
| imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem. idem | |
| Catualdae casus neque aliud perfugium. pulsus haud multo | |
| post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque, | |
| Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur. | 20 |
| barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti | |
| turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum | |
| locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum. |