| Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germa- | 2.64.1 |
| nico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus | |
| ovantes urbem introirent. structi et arcus circum latera | |
| templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio | |
| quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies | 5 |
| confecisset. igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, | |
| astu adgreditur. omnem eam nationem Rhoemetalces tenue- | |
| rat; quo defuncto Augustus partem Thraecum Rhescupo- | |
| ridi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. in ea divisione | |
| arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox | 10 |
| adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit: ipsorumque regum | |
| ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et socie- | |
| tatis impatiens erat. sed primo subdola concordia egere: | |
| mox Rhescuporis egredi finis, vertere in se Cotyi data et | |
| resistenti vim facere, cunctanter sub Augusto, quem aucto- | 15 |
| rem utriusque regni, si sperneretur, vindicem metuebat. | |
| enimvero audita mutatione principis immittere latronum | |
| globos, excindere castella, causas bello. |