| Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne | 2.65.1 |
| composita turbarentur. deligit centurionem qui nuntiaret | |
| regibus ne armis disceptarent; statimque a Cotye dimissa | |
| sunt quae paraverat auxilia. Rhescuporis ficta modestia | |
| postulat eundem in locum coiretur: posse de controversiis | 5 |
| conloquio transigi. nec diu dubitatum de tempore, loco, | |
| dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta | |
| inter se concederent acciperentque. Rhescuporis sanciendo, | |
| ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam | |
| noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn | 10 |
| et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem fami- | |
| liae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat. | |
| Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi | |
| insidias, praeventum insidiatorem; simul bellum adversus | |
| Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum | 15 |
| copiis sese firmabat. molliter rescriptum, si fraus abesset, | |
| posse eum innocentiae fidere; ceterum neque se neque | |
| senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos: | |
| proinde tradito Cotye veniret transferretque invidiam cri- | |
| minis. | 20 |