| Caesar paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore, | 2.71.1 |
| ubi finis aderat, adsistentis amicos in hunc modum adlo- | |
| quitur: 'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam | |
| adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae | |
| intra iuventam praematuro exitu raperent: nunc scelere | 5 |
| Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus | |
| vestris relinquo: referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus | |
| dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam | |
| pessima morte finierim. si quos spes meae, si quos pro- | |
| pinquus sanguis, etiam quos invidia erga viventem movebat, | 10 |
| inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum super- | |
| stitem muliebri fraude cecidisse. erit vobis locus querendi | |
| apud senatum, invocandi leges. non hoc praecipuum ami- | |
| corum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed | |
| quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi. flebunt | 15 |
| Germanicum etiam ignoti: vindicabitis vos, si me potius | |
| quam fortunam meam fovebatis. ostendite populo Romano | |
| divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate | |
| sex liberos. misericordia cum accusantibus erit fingenti- | |
| busque scelesta mandata aut non credent homines aut non | 20 |
| ignoscent.' iuravere amici dextram morientis contingentes | |
| spiritum ante quam ultionem amissuros. |