| Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac | 2.73.1 |
| memoriam virtutum eius celebre fuit. et erant qui formam, | |
| aetatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in | |
| quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent. nam | |
| utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum | 5 |
| triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter | |
| gentis occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum | |
| voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque | |
| minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque | |
| sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. quod | 10 |
| si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto | |
| promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, | |
| temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset. corpus ante- | |
| quam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus | |
| sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum | 15 |
| constitit; nam ut quis misericordia in Germanicum et prae- | |
| sumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi | |
| interpretabantur. |