| Adfluebant centuriones monebantque prompta illi | 2.76.1 |
| legionum studia: repeteret provinciam non iure ablatam | |
| et vacuam. igitur quid agendum consultanti M. Piso filius | |
| properandum in urbem censebat: nihil adhuc inexpiabile | |
| admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae | 5 |
| pertimescenda. discordiam erga Germanicum odio fortasse | |
| dignam, non poena; et ademptione provinciae satis factum | |
| inimicis. quod si regrederetur, obsistente Sentio civile | |
| bellum incipi; nec duraturos in partibus centuriones mili- | |
| tesque apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus | 10 |
| infixus in Caesares amor praevaleret. |