| At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore | 2.75.1 |
| aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans | |
| ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miseran- | |
| tibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo | |
| modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, | 5 |
| tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui | |
| et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia. Pisonem | |
| interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse | |
| Germanicum. quo intemperanter accepto caedit victimas, | |
| adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis inso- | 10 |
| lescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum | |
| laeto cultu mutavit. |