| Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, | 2.79.1 |
| obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi | |
| arma primo expediere: dein mutua formidine non ultra | |
| iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni | |
| Romam ad dicendam causam veniret. ille eludens re- | 5 |
| spondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret | |
| reo atque accusatoribus diem prodixisset. interim Domitius | |
| Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae | |
| legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam | |
| rebatur, a Pacuvio legato praevenitur. id Sentius Pisoni | 10 |
| per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne | |
| provinciam bello temptet. quosque Germanici memores | |
| aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitu- | |
| dinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam | |
| armis peti; ducitque validam manum et proelio paratam. | 15 |