| At Romae, postquam Germanici valetudo percrebuit | 2.82.1 |
| cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adferebantur, | |
| dolor ira, et erumpebant questus. ideo nimirum in ex- | |
| tremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam provinciam; | |
| hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones. vera | 5 |
| prorsus de Druso seniores locutos: displicere regnantibus | |
| civilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam | |
| quia populum Romanum aequo iure complecti reddita liber- | |
| tate agitaverint. hos vulgi sermones audita mors adeo | |
| incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus con- | 10 |
| sultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur | |
| domus. passim silentia et gemitus, nihil compositum in | |
| ostentationem; et quamquam neque insignibus lugentium | |
| abstinerent, altius animis maerebant. forte negotiatores | |
| vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de vale- | 15 |
| tudine eius attulere. statim credita, statim vulgata sunt: | |
| ut quisque obvius, quamvis leviter audita in alios atque illi | |
| in plures cumulata gaudio transferunt. cursant per urbem, | |
| moliuntur templorum foris; iuvat credulitatem nox et | |
| promptior inter tenebras adfirmatio. nec obstitit falsis | 20 |
| Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent: et populus | |
| quasi rursum ereptum acrius doluit. |