| Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio | 2.83.1 |
| validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine | |
| caneretur; sedes curules sacerdotum Augustalium locis | |
| superque eas querceae coronae statuerentur; ludos cir- | |
| censis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur | 5 |
| in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur. arcus | |
| additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae | |
| Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob | |
| rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiae ubi cre- | |
| matus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat. | 10 |
| statuarum locorumve in quis coleretur haud facile quis | |
| numerum inierit. cum censeretur clipeus auro et magni- | |
| tudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Ti- | |
| berius solitum paremque ceteris dicaturum: neque enim | |
| eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres | 15 |
| inter scriptores haberetur. equester ordo cuneum Ger- | |
| manici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti | |
| turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque | |
| manent: quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblit- | |
| teravit. | 20 |