| Ceterum recenti adhuc maestitia soror Germanici | 2.84.1 |
| Livia, nupta Druso, duos virilis sexus simul enixa est. | |
| quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto | |
| gaudio principem adfecit ut non temperaverit quin iactaret | |
| apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii viro | 5 |
| geminam stirpem editam: nam cuncta, etiam fortuita, ad | |
| gloriam vertebat. sed populo tali in tempore id quoque | |
| dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Ger- | |
| manici magis urgeret. |